- HOTTINGERUS Joh
- HOTTINGERUS Joh.Henricus, Tigurinus, Phiologus et Theologus inter primos nostri saeculi. Nat. A. C. 1620. inter Maiores suos habit Nicolaum Hottingerum, primum a Reformatione, in Helveria martyrem. Studiis mature admotus, sub Ioh. Iacobo Wolphio linguis operam dedit, artibusque, in quibus postquam felicissime versatus est, ad altiora se applicuit. Ad exteros dein profectus, Genevae primo Frid. Spanhem. audiit: dein lustratâ Galliâ Belgioque Gromingae Frid. Gomaro et Henr. Altingio praeceptoribus usus est, A. C. 1639. Ibidem Matthiam Pasorem in Arabicis manuductorem habuit: inde Lugdun. Batav. delatus Iacobum Golium Oriental. Lingg. peritissimum Magistrum nactus est: apud quem, commercio cum Turca quodam instituto, huius quoque linguae peritiam sibi conciliavit. Gulielmo postea Boswello ad aulam Ottomannicam ab Ordd. Foed. Belgii legato comes destinatus, cum in Patriam revocaretur, eo rediro statuit. In Angliam ergo profectus Iacobo Uslerio Archiep Armachano Ioh. Seldeno et Pocokio innotuit. Inde in Galliam delarus, Lutetiae Hugon. Grot. Drelincurt. Dallaeum, Mestrezatium: Gabrielem etiam Sionitam Syrum et Marinum Marsennum Monachum Hebr. doctissimum, et. vidit et coluit. In patriam reversus, A. C. 1642. Historiae Eccl. A. C. 1643. Theol. Catecheticae ac Lingg. Orientalium: A. C. 1653. Artium et Theologiae Vet. Test. atque Controversiarum Professionem nactus: tantam multiiugae erudirionis suae Famam voce scriprisque in exteras oras sparsit, ut a Gallis, Germanis, Belgis, Anglis, Suecis, Danis, Italis, per Literas quoridie adiretur. Ipso Sereniss. Elect, Palatinus A. C. 1655. usuram eius a Proceribus Tigurinae Rei publ. petiit et impetravit, ad tempus: quo exacto, frustra ab Hessis, Amstelodamensibus, Bremensibus, allis experitus, rediit in Patriam, A. C. 1661. quam porro illustrare perrexit, donec a Curatoribus Acad. Lugd. Barav. vocatus, veniam eo discedendi ad annos aliquor a Magistratu Tigur. impetravit. Cui itineri dum separat, in Limagi traiectu, undis mersus, Obiit, A. C. 1667. Fortissimus Religionis vindex, abyssus eruditionis et Literatorum facile Princeps, Heidegger. Scripsit innumera, inter quae: Hodegus, Thesaurus Philologicus seu Clavis S. Scriprurae: Historia Eccles. Nov. Test. tam. 9. Grammatica Chaldaicae et Syriacae linguae Harmonica: Iuris Hebraeorum Leges: Collegium Sapientiae Restitutum: Smegma Orientale: pramptuarium seu Bibliotheca Orientalis: Cippi Hebraici: Schola Carolina: Speculum Tigurinum: Primitiae Heidelbergenses: Lexicon Harmonicum Pentaglotton: Bibliotheca Theologico Historico-Critica, etc. Eo nati Ioh. Henricus A. C. 1647. ab A. C. 1670. Linguae S. in Collegio Humanitatis Profeslor, Salomon A. C. 1649. qui Medicinam in Patria cum laude facit, et Ioh. Iacobus Theologiae Candidatus, qui omnes per tanti Parentis vestigia citatis passibus ad gloriam graslantur. Vide Ioh. Henric. Heideggerum in Hist. vitae eius et mortis: Item in Orat. Fun. etc. In funestum Viri Obitum, Amici τετράςτιχον adiungere visum est:In mare cuncta fluunt, verum hic, mirabile dictu,Aequor in exiguam nobile fluxit aquam.Angustoque alveo se immensa inclusit abyssus,Et totum beu! Limagus sorbuit Oceanum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.